- JUSTITIARIUS Capitalis Angliae
- JUSTITIARIUS Capitalis Angliaemagistratus slim amplissimus fuit, qui, in Regis palatio semper fere versatus, id officii in eo, quod olim Comites Palatii in Francia, obivit, ac proin maioris momenti negotia, et, quae inter Barones Regni controversae erant, lites, supremo diremit Iudicio. Placita qumetiam Civilia, quae communia vocant, sub illis Saeculis una agebantur in Palatio, coram ipso Rege, s. Capitali eius Iustitiario, cum Placitis Coronae: nec discretos habuêrunt Iudices, aute Annum 9. Henr. III. vel potius 17. Ioh. Regis, quo utroque Anno concessit Rex, ad instantiam Procerum, ut communia Placita non sequerentur Curiam (Regis) sed in loco certo tenerentur. Sic fixo Iudiciorum loco et Banco Communi exorio, Fiscalium tamen et Criminalium Iudex Iustitiarius Capitalis perstitit, eoque nomine Scaccario praesedit et Regio thesauro. de quo, uti libitum erat, ad Regis Regniqueve negotia statuebat: cumqueve universis Regni Iudicibus praeesset, curaretqueve ex munere sibi iniuncto, ut Regis subditis ubique iustitia administraretur, non modo Iustitiarios itinerantes in Comitatus delegabat, sed ipse interdum id officii obibat, ut co ram iuspiceret popularium querelas et in Iudicum animadvetteret delicta. Sed nimiam hanc et Regibus ipsis gravem potestatem, primus imminuit Richardus I. qui illius munus in duos magistratus, iurisdictionibus suis distinctos, Borealem viz. et Australem, divisit; qui mox iterum cum coaluissent, fluctuante inter varias vices, usque ad Henr. III. excessum, eorum potestate, ab Eduardo I. in classem inferiorem sunt redacti. Namque hic et, praetermissis Regni Proceribus, Iustitiarios huiusmodi e minori Nobilitate dilegit, morum probitate conspicuos, legumqueve notitiâ instructos (nude hodieque fervens in Anglia Legum Iurisque inter Nobiles studium) et semotos iam a rerum fastigio et priscae amplitudinis functionibus, forensi solummodo negotio, et Iudiciis exercendis addixit. Quo modo, abrogatâ omni fere, quâ praecinctus erat, auctoritate ac dignitagte, desiit magistratus iste, eriam olim supremus, Capitalis Angliae Iustititiatius appellari. Unde, Iacobo reguante, aegte latum est, quod Eduardus Cokus, in Relationum suarum frontispicio, hoc se titulo insigniret, etsi vulgarem sequeretur morem et rationis quidem haud expertem. Angliam enim totam, quoad pacem regiam et Coronae dignitatem, nonnullaque alia promovenda, adhuc in iurisdictione retinet Capitalis ille Iustitiarius, emittens etiam usque ad Regni terminos mandata sua, titulum que ANGLIA in margine praefigens, iurisdictionis indicium etc. Vide C. du Fresne in Gloss. et plura hanc in rem, in voce Iustitia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.